Pasolini, Il vantone

maggio 15, 2009 § Lascia un commento

Tre articoli sulla traduzione di Pasolini del Miles gloriosus di Plauto:
1 & 2 & 3

Plauto, una biografia

maggio 15, 2009 § Lascia un commento

Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque triginta; sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et viginti eius esse solas existimavit. Neque tamen dubium est, quin istaec, quae scriptae a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo retractatae, expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum. Sed enim “Saturionem” et “Addictum” et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum pecunia omni, quam in operis artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas, quae “trusatiles” appellantur, operam pistori locasset. Sicuti de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, “Hariolum” et “Leontem”.

[Aulo Gellio, Noctes Atticae, liber III, III, 11-15]

Dove sono?

Stai esplorando gli archivi per la categoria Plauto su Latino.